Universitas Bononiensis antiquissima est orbis occidentalis, ne dicam totius orbis, siquidem ibi est universitas, ubi scientiae pervestigatio et perpetuitas docendi rationi coniuncta nec uIli extrinsecus arbitrio obnoxia. Haec si vera sunt, nemo dubilet quin primum Bononiae universitas orta sit. Cuius rei haud mediocre argumentum quod non modo multa Europae Studia a Bononiensi secesserunt aut Bononiensium doctorum opera convaluerunt, sed saepius in aliis Studiis condendis decreta caesarum ac pontificum Bononiense exemplar necessario sibi imitandum proposuerunt. Iure igitur ei nomen illud Almae Matris antiquitus tribuerunt, quod etsi nunc cum aliis communicandum est, nos tamen primos meruisse laetamur. Nec antiquitate tantum antecellimus, sed artium quoque ac disciplinarum praestantia, quae tot semina tot per gentes saeculaque sparserunt. Vos precor ut brevem hanc Studii Bononiensis historiam perattente legatis: quae licet multa mittat, multa coartet, animo occursant praeclara nomina, magistrorum ut Irnerii, Gratiani, Accursii; aut Rolandi Bandinelli et Sinibaldi de Fieschis, qui pontifices futuri erant (Alexander III et Innocentius IV); discipulorum denique quorum gloria rem publicam litterarum personuit, Dantis, Petrarcae, Copernici, Erasmi Roterodami. Quantum fuerit Bononiae pondus ac momentum in omnium studiorum incrementis sequendis, immo praecurrendis, inde elicias quod media aetate, cum docti in methodo et logica versarentur, Bononiae iuris et sacrarum litterarum interpretatio fIoruit; recentiore autem aetate, cum in rebus experiendis observandisque versarentur, Bononiae studia fIoruerunt medicinae, physicae, mathematicae, quibus mirum quantum Aldrovandius, Malpighius, Marsilius, Galvanius, Laura Bassi, Caietana Agnesi contulerint. Eodem duodevicesimo saeculo qui peregre Bononiam convenerant, fervorem studiorum ingeniorumque alacritatem adeo stupebant, ut Scientiarum Institutum a Marsilio conditum Europae miraculum appellarent. Italia in unum regnum redacta, Studium velut ex diutino somno experrectum lecta magistrorum manus insignivit, in primis Josua Carducci (Nobelii praemio donatus anno MCMVI), per quem Studium ipsum quasi quaedam novarum litterarum imago Italis affulsit. Octingentesimus natalis, anno MDCCCLXXXVIII celebratus (quod tempus ex composito constitutum est: reapse antiquior Studii origo videtur), occasionem praebuit proferendi quam arte praesentia praeteritis cohaererent, qua in re nova Italorum virtus nitebatur. Josuae autem Carducci clarissimus discipulorum successit, Joannes Pascoli, qui rursus Italica carmina ad Europae fastigia evexit. Hac gloriae hereditate freta Universitas nongentesimum modo natalem celebravit tamquam non suum unius sed omnium universitatum solemne. Quod non est primas sibi arroganter reposcentis, sed suum sibi officium umiliter exsequendum haud nescientis. Non possumus denique quin demissa voce tradita verba, quae in tot universitatum natalibus agendis sonuerunt, Bononiensi quoque nongentesimo acto iteremus: vivat, floreat, crescat .
Universitatis Bononiensis Rector |